- ROMANI Ludi
- ROMANI Ludia Tarquinio Prisco in stituti, in honorem Iovis, Iunonis et minervae, mense Septembri celebrabantur, teste Paulo Manutiô. De iis ita Asconius Pedianus, in Verr. I. Romani Ludi sub Regibus instituti sunt, magnique appellati, quod magnis impensis dati sunt: tunc enim primum ludis impensa sunt ducenta milia nummum. Alii ideo magnos Ludos dictos putant, quod Conso conciliorum secretorum Deo, i. e. Neptuno Larium Regi et rerum conditarum, et Diis magnis, i. e. Laribus urbis Romae, dati sunt: quibus aiunt raptas Sabinas esse, ut videatur propter hoc dicere Virgilius, l. 8. Aen. v. 636.———— Magnis Circensibus actis.Nam et Magni. et Circenses iidem sunt. Ubi, quod Conso hos ludos datos esse scribit, nescio quam verum sit, inquit, rosinus, cum Livius eos ludos, Consualia appellatos, l. 1. c. 9. dicat, cui etiam Varro, de L. L. l. 4. Tertullian. de Spectac. et Sext. Aur. Victor. c. 2. assentiuntur. Livius de illis ista habet, l. 1. c. 35. Bellum primum cum Latinis gessit (Priscus) et oppidum Appiolus vi cepit: praedâque inde maiore, quam quanta belli Fama fuerat, revectâ, ludos opulentius instructiusque, quam prioores Reges, fecit. Tunc primum Circo, qui nunc Maximus dicitur designatus locus est, loca divisa Patribus etc. Unde patet, Ludos hos, a Romulo, ut quidam volunt, institutos, a Tarquinio vero Prisco magnisicentius instructos fuisse, quae causa, quod Auctorem eorum hunc Manutius facit, ut dictum. Ludicrum fuit, equi Pugilesque ab Helruria maxime acciti, sollennes dein annui mansêre Luds, Romani Magnique varie appelliti. Idem Liv. ibid. Atque hi quidem primum a Regibus edebantur; tum a Consulibus, inde ab Aedilibus Plebeiis, tandem a Curulibus: quod vel ex Cicer. l. t. Act. 2. in Verrem, constat, ubi ista habet: Nunc designatus Aedilis habeo rationem, quid a Populo Rom. acceperim. Mihs ludos sanctissimos, maxima cum ceremonia Cereri, Libero Liberaeque faciendos, mihi Floram matrem Pop. Plebique rom. ludorum celebritute placandam; mihi ludos antiquissimos, qui primi Romani appllati sunt, maxima cum dignitate ac religione Iovi, Iunovi Minervaeque esse faciendos. Fuêre vero illi primum circenses, dein etiam Scenici, ut idem docet Livius, l. 31. c. 4. et cum primum unô die, postea biduô, item triduô peragerentur, tandem plures dies iistributi sunt. Fasti veteres novem continuos dies, a pr. Nonas Sept. usque ad pridie Idus eos fuisse celebratos docent: post quos biduô interiectô, alios Ludos Romanos in Circo per quin que dies habitos iidem testantur. Sed Paul. Manutius, Comm. in 1. Verr. hos post illud demum tempus, quô Verres a Cicerone accusatus est, fuisse habitoscontendit. Vide Scaligerum Poet. l. 1. c. 28. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 19. Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. s. 3. c. 6. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.